Latin
1165 to 1182
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1165-1182
Unproofread scanNot analysed yet
senioribus obedientiam, et charitatem æqualibus offerre 3; gratiam opportunæ ditectionis junioribus ostendere 4, fraterna onera sive pericula æquanimiter sustiner 5: cunclis simul prodesse, non obesse; nulli nocere, nulli adversari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum judicare, nulli detrahere, nulli injuriosam esse, nullius carpere vitam, nullius explorare semitam; sed de me ipsa tantum esse sollicitam: malum pro malo nequaquam rependere, injuriarum mearam nec memorem esse ullatenus, nec vindicem; sed in omni houitate superare malitiam: maledicenti benedictionem parare, inimucum ut amicum diligere, convicia et contumelias irascentium sustinere, non rependere, injurias cito obliviset, offensori meo ignoscere, ad veniam concedendam semper paratam esse: aliena non concupiscere, nec occasione qualibet auferre; mea vero non habentibus misericorditer erogare: apud me propter te, qui redemisti me, retinere, esuriontem, et deinde reficere, sitientem potare, hospitem colligere, nudum operire, visitare languidum, requirere carceratum, consolari tristem, afflicio et lugenti compati, non habenti præbere necessaria, victum et vestitum dividere cum egeno: ampiect: indigenam, fovere domesticum, amare peregrinum, redimere captivum, suscipere advenam, tueri pupillum et orphanum, suffragari viduæ, subvenire oppresso, præstare auxilium desolato, disrumpere colligationes impietatis: vel quæcumque præceptorum tuorum documenta declarant, diligenter credere et audire, ardenter investigare, prudenter scire. festinanter exercere, desideranter implere, et coram le bumilem semper existere ut surgam, non dejiciar; erigar, non subruar; ascendam, non descendam: quia caro, cum qua inhabito, semper ducere me vult ad peccatum; mecum vult coronari, sed non mecum decertare. Nullum pejorem patior hostem, quam corpus in quo inhabito. Est enim quasi leo subverser in domo mea, undique me pestifero morsu dilacerando consumens. Ideo longa trahens suspiria clamitaudo dicam: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Cratia Dei. Per quem? Per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Hæc velim;