# De Salutaribus Documentis [Incertus] 152-165

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 152 to 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/152

CAPUT XIV. Quibus gradibus in peccatum tapsi sint. Et ut facilius, frater mi, Bonitas tua intelligat, si placet, qualiter illi primi homines, Adam scilicet et Eva, commisserunt tam grande peccatum, paudam, quatenus gratia Domini nostri Jesu Christi te ab hoc semper cavere concedat; quia in illis duobus originaliter totum damnatum est genus hurmanum. Illi enim non ederent de ligno prohibito, nisi concupissent; nec concupissent nisi tentati, nec tentarentur nisi deserti, nec desererentur a Deo, nisi ipsi prius deseruissent Deum, nec illi Deum desererent, nisi superhirent, et similitudinem Dei ad quam facti crant, damnabiliter neglexissent. Pro quo morbida eorum corpora contraxerunt mortem, et juxta sententiam Domini co die creduntur mortui, quo in cis pœnaliter facta est necessitas moriendi. CAPUT XV. Adam vel Christum imitari quid sit- Hæc Paulo ante diximus de primis hominibus, ut lapsum et damnationis eorum evadere possimus exemplum sive supplicium: quia (a) quamvis, ex Adam simus carnaliter nati, non ipsum tamen debemus imitari, sed Christum Dominum nostrum, in quo renati sumus per Baptismum et vivimus. Quid est imitari Adam, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis morte nos perpetua occidi? Et quid est imitari Christum, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis in nobis motificari, et cum ipso qui nos pretio sui sanguinis redemit, feliciter reguare? Et si quando in Adam fuimus, omnes in ipso cecidimus: ita quia jam in Christo esse cœpimus, omnes cum illo spiritualiter resurgamus: et ut totum dicam, Adam nobis abstulit paradisum, et Christus donavit cœlorum, et corpus suum pro nobis peccatoribus tradidit Christus enim mortuus est pro peccato, non suo, sed nostro: unusquisque autem nostrum non omnium moritur peccato, sed suo CAPUT XVI. Quid sit mori peccato. Quid est pecmori, nisi opera maligna in nobis dameare, et hoc miserabile sæculum fugere?

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
