Latin
325 to 350
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 325-350
Unproofread scanNot analysed yet
Virtus est animæ tuæ, ab omni stultitia declinare, et sapientiam divinam amplecti. Virtus est animæ tuæ, omnem delectationem carnis subjicere, et mentem tuam ad Christum erigere. Has ergo virtutes facile et perfacile potuisses obtinere, si sæcularium curam, et caducas ac terrenas res devitare voluisses, et nibil amori Christi præposuisses. CAPUT XXIV. Placere Deo in omnibus. O mi frater, ex tota mente dilige Deum, ut in omnibus actibus tuis placens illi. Qui enim conjugio copulatur, festinat placere uxori suæ: multo magis anima Christi sanguine redempta, debet placere Christo sponso suo. Deus enim non se vult verbis tantum diligi, sed corde puro et operibus justis: quia non verborum, sed cordis est auditor et inspector. Nunquam, quæso, frater mi, carnalis amor amorem cœlestem a te excludat: nunquam, quæso, de hujus fluctivagi ac miserabilis sæculi dulcedo decipiat. Nulla te seducat corporis pulchritudo; ne intret mors in animam tuum per fenestras oculorum tuorum. CAPUT XXV. Quam fuxæ carnis diciliæ. Dic mihi, quæso, frater mi, qualis profectus est in pulchritudine carnis. Nonne sicut fenum æstatis ardore percussum arescit, et paulatim decorem pristinum amitit? Et quando mors venerit, dic mihi, quæso, quanta remanebit in corpore pulchritudo? Tunc recognosces, quia vanum est quod antea inaniter diligebas. Cum videris totum corpus intumescere, et in fetorem esse conversum, nonne claudes nares tuas, ne sustineas fetorem fetidissimum? Ubi, quæso, erit tunc suavitas luxuriæ, et conviviorum opulentiæ? ubi blandorum verba, quæ corda audientium molliebant? ubi sermones dulces, qui amaritudinem amantibus infundebant? ubi immoderatus risus et jocus turpis? obi effreuata et inutilis lætitia? Iste est fluis pulchritudinis carnis et oblectationis. Mundus enim peribit, et concepiscentia ejus (1 Joan. II, 17). O quam felicissimum bonum est, et quam valde felicissimum, splendidam pulchritudinem Christi amare, et radis fulgoris ejus pectora nostra1 illustrare, et omnem obscuritatem a nobis expellere!