# De Salutaribus Documentis [Incertus] 351-377

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 351 to 377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/351

CAPUT XXVI. Detracio. Non accomodes aures tuas ad percipienda verba detrahentium, ne concipias mortem in anima tua. Detrahentis enim et audientis, utrisque esca mortis est animæ detractio. Et ut brevius concludam, detractor et libens auditor diabolum portat in lingua2. Evita, quæso, a tuis auribus laqucos detractionum, per quos captos plurimos audis. Postula tibi a Domino cor prudens et pervigilem sensum, ut discernere valcas verba detrahentium: non ignores fraudes et insidias eorum, et in retia eorum non veniat pes tuus3. CAPUT XXVII. Peccatorum confessio. Oratio qualiter et quando faudenda. Aliena debent esse a nobis omnia vitia mala, dum hæreditas nostra Christus esse vult: ideo quia incerti sumus de talibus, prosternamus nos humiliter in conspectu pii Patris nostri, et peccata nostra cito producamus in medium, ut deleat ea ipse Pater noster cœlestis. Et cum confessi fucrimus, non nos justificemus orantes, ne sicut Pharisæus ille discedamus condemnati (Luc. XVII, 11, 12). Memoremus Publicanum illum, et ita oremus, ut veniam delictorum consequi mereamur.Clamor eordis nostri pulset ad aures omnipotentis Dei; quia in pura mente placabitur in tempore orationis. CAPUT XXVIII. Serpentis proprietas. Orationis fructus. Omnem malitiam cordis projiciamus a nobis, et remitfamus in nobis peccantibus 1. Est denique genus serpentis, quod cum cœperit ire ad bibendum aquam, antequam veniat ad fontem, evomit omne venenum. Imitare et tu hunc serpentem in hac parte, secundum evangelicum Domini nostri Jesu Christi præceptum, ubi ait, Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X. 16): et omne venenum iræ amarum evome, et remitte conservis tuis, ut tihi dimittantur a Domino peccata tua, sicut Evangelium præcipit: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Et qualem cupis erga te esse Deum, talis esto ipse conservo tuo. Et omne opus quodcumque inchoaveris facere, primum invoca Deum, et gratias ei age: et cum consummaveris illud, similiter fac.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
