Latin
393 to 417
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 393-417
Unproofread scanNot analysed yet
Annuntia, præcipe, impera, suade eis, ut caveant se a superbia, a detractione, ab ebrietate, a formicatione, a luxuria, ab ira. a perjurio, a cupiditate, quæ est radix omnium malorum. CAPUT XXX. Ut cupiditatis mala caveat. Cupidus enim vir animam suam venatem habet: si invenerit tempus ut concupiscat alicujus aurum aut argentum, seu vestes pulchras, vel etiam cujustib et mulierem pulchram facte, pro nihilo perpetrat homicidium; et ut quis effundit aquam in terram, ita est ei effundere sangulnem proximi sui. Plurimæ animæ in mortis periculum inciderunt propter cupiditatem, et muhi Domino jubente ob hoc lapidati sunt. Saül enim alienus a Deo effectus est propter avaritiam: et ad extremum de culmine regali expulsus, ab inimicis suis peremptus est (I Reg. XV). Et de multis multa dicere =potuissem, sed saptenti pauca sufficiunt. Dominus vero noster et Salvator voluit de cordibus Pharisæorum pecuniarum amorem excludere: sed quia erant cupidissimi, salutaria Domini verba deridebant. Nam et illum divitem quem Dominus ad regna cœlorum provocavit, amor pecuniarum cum intrare non permisit (Matth. XIX, 22). Sed et Judæ pectus avaritiæ flamma exarsit, ut Dominum cunctorum honorum largitorem, in manus traderet impiorum (Id. XXVI, 15). Avarus enim vir in erno est similis. Infernus enim quantoscumque decoraverit, nunquam dicit. Satis est: sic etsi omnes thesauri confluxerint in avarum, nunquam satiabitur. CAPUT XXXI. Sed eleemosynam de suo faciat. Ideo, frater mi, omnibus qui in domo tua sunt præcipe ab hoc vitio cavere. Melius est enim ut ex peupertate sua pusillum quis tribuat ind gentibus, quam multum ex injusta acquisitione. Unusqu sque juxta quod habet, porrigat. Tantum enim expetitur ab unoquoque corum, quantum ei Deus dedit. enim ab eo plus exigit, quam quod ipse dedit. Eleemosyna cum iniquitate acquisita (a), abominabilis est coram Deo, et acceptum est ei quod fuerit fideliter acquisitum.