Latin
40 to 63
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 40-63
Unproofread scanNot analysed yet
quia non omnis amicus consiliarius esse poterit, dicente Scriptura, amici tibi sint multi, consiliarius autem unus. CAPUT VII. Amicitia vera. Licet enim me mutationis habitus longe tulisset a vobis corpore, sed mullatenus charitate: quia (a) charitas quæ deseri potest, numquam possumus, Domino Christo conjungamur: qui ipse ait, Vos amici mei estis, si feceritis quœ ego prœcipio vobis, sed amicos meos (Joan. XV, 14. 15). CAPUT VIII. Mandata Dei observare. Mala duo Deus odit in homine. Et si præmia æternæ vitæ volumus promereri, illius præcepta totis viribus satagamus custodire. Præcepta namque ejus nolentibus gravia sunt, volentibus levia; sicut ipse ait, Jugum enim meum suare est, et onus meum leve (Math. XI, 30); et iterum, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietun et trementem sermones meos (Isui. LXVI, 2)? Sæculi enim amicitia, aut lucro, aut beneficiis, aut diversis honoribus constat: Salvatoris autem amicitia in se et proximos diligendo consistit. Igitur quotiescumque bonis actibus mandata Christi facimus, toties Christi amici vocamur. IIIe nos semper invitat ad amicitiam suam, et diabolus invidens quærit nos mergere in infernum. Salavator nos amat, et proditor nos odit: ideo non prætermittamus Redemptorem, nec sequamur prædonem. Charior nobis sit qui libertati restituit, quam qui nos captivavit, et servituti subdidit. Semper ante oculos cordis pone, quod non amicorum turba, nec familiæ multitudo, non auri argentique congestio, non gemmarum lapilli fulgentes, non viademiarum ubertas, non densitas segetum, non jucunditas extensa pratorum possunt animæ exeunti de corpore ullum afferre præsidium; sed plus lugent, qui es plus diligunt. Ideo diligendus est verus amicus noster Dominus Jesus Christus, qui præsentem felicitatem, et æternam nobis tribuct beatitudinem. Nam redemptor noster ideo dicitur, quia nos redemit a diabolic captivitate; et salvator, salvator nos a peccatis nostris, adjuctor, adjuvando nos in opporlunitalibus, in tribulatione;