# De Salutaribus Documentis [Incertus] 418-434

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 418 to 434. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/418

Sunt enim nonnulli, qui diripientes aliena, facere se simulant eleemesynam: et cum alos premant, aliis se misereri fingunt. Si autem ex proprio labore dederint, gratum et acceptum erit Deo. CAPUT XXXII. Humiliter omnia, nihil superbe agat Familiam a vitiis deterrere. Et roga eos, ut in omnibus operibus suis humiliter coram Deo agant quidquid eis agendum sit: quia non erit gratum Deo, quidquid homo facit cum superbia. Quod autem humiliter fit, hoc est ei acceptum. In omnibus operibus sint humiles: quia humilitas virtutum sublimitas est: nec ad reguum cœlorum quislibet veniet, nisi per humilitatem. Multorum autem temporum labores, et orationes, et eleemosynæ, jejunja et vigiliæ, si cum superbia finem habuerint, pro nihilo apud Deum computantur. Acceptes est Deo vir humilis, et in se Deum gestat. Jam paulaim superius disseruimus de superbiæ malo; sed propter tibi subjectos, necessarium hunc locum inveni, ut contra sagittas diaboli discant clypeum humilitatis erigere. Superbus autem Deo est odibilis, diabolo similis. Humilis licet habitu vilis sit, gloriosus tamen est vitutibus apud Deum. Superbus, autem, etsi decorus et clarus videatur aspectu, tamen apud Deum operibus vilis est: et verbis et gestis, et vultu et incessu semper ejus dignoscitur superbia et levitas. Cupit se semper laudari ab hominibus, et bonis quibus alienus est prædicari se vult: non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper inter suos pares primatum cupit tenere, et in majorem gradum ascendere: et quod meritis obtinero non potest, adulando et detrabendo vult invadere. Et sicut navis est absque gubernatore cum jactatur fluctibus, ita et superbus levis circumfer ur, instabilis per omnes actus suos. Humilis autem ultimum se judicat, et blando vultu intuens, coram Deo eminens apparet: et cum omnia fecerit, dicit, Servus inutilis sum, et nihil se fecisse testatur.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
