# De Salutaribus Documentis [Incertus] 435-465

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 435 to 465. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/435

Et Deus divulgat opera ipsius, et profert in medium, mirificatque facta illius, et exaltat, et clarum facit eum, et in tempora precum suarum quod postulat impetrare apud Deum potest. Hæc et his similia sela humilitas obtinet apud Deum; quia ipsa est sessio et delectabile cubile Domini nostri Jesu Christi, qui ait. Super quem requisscum, nisi super humilem et quictum et paventem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? et iterum. Discita a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Annuntia, quæso, tuis, et dicito eis, quia Deus superbis restit: et Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi IV, 6; I, 20). Fornicatores et adulteros ipse Deus judicabit in die judicii (Hebr. XIII, 4). De perjuriis; Vir multum jurans non effugiet peccatum, nec recedet plaga de domo ejus (Eccli. XXIII, 12). Detractio, fornicatio est animæ. Et Psalmista, Detrabentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Discordiam, ut Salomon cecinit, detestatur Dominus, dicens, Septimum est quod detestatur anima mea; id est, qui seminat inter fratres discordiam (Prov. VI, 16, 19). CAPUT XXXIII. Eucharistiæ sumptio. Confessio ei præmittatur. Hæc sunt cibi et pocula morits animæ nostræ. Ab his pietas Domini nostri Jesu Christi nos liberet, et se ipsum nobis edendum tribuat, qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Qui mandueat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam æternam in semetipso (Joan. VI, 41, 55). Sed unusquisque antequam corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipiat, se ipsum probet, et secundum Apostoli præceptum, sic de pane illo edat, et de calice bibat: quia qui indigne manduct corpus et sanguinem Domini, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 28, 29). Quando enim cum accipere debemus, ante ad confessionem et pœnite tiam recurrere debemus, et omnes actus nostros curiosius discutere: et peccata obnoxia si in nobis senserimus, cito festinemus per confessionem et veram pœnitentiam abluere;

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
