Latin
493 to 513
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 493-513
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quemadmodum aurigæ, si frena laxaverint, per præcipitia ducuntur; ita et anima cum ipso corpore, si et frenum non imposuerimus, ad inferni præcipitia delabitur. Simus ergo boni et edocti aurigæ corpori nostro, ut per viam rectam possimus incedere CAPUT XXXVI. Luxus in cibis cavendus. Escæ enim nimiæ non solum animas, sed etiam corpora nostra plurimur, Ledunt, et ad infirmitatem perducunt. Solet enim per nimiam ciborum aviditatem et poculi intemperantiam frangi stomachi fortitudo, necnon et abundantia sanguinis et cholerum et plurimæ ægritudines escarum largitate contrabi. Sicut enim animæ et corpori sunt ista contraria, ita medela est utrisque temperantia jejunii. Et si non per omne tempus, saltem sacratissimos dies jejuniorum, quantum possumus cum Dei adjutorio, delicias mundi et ciborum opulentiam fugiamus: ne quando, quod averiat Deus, cruciati inflamma, quæramus guttam aquæ, et nullum refrigerium consequamur. CAPUT XXXVII. Ebrietatis mala. Fugiamus ebrietatem, ne in crimen luxuriæ incurramus, quia Apostolus præcipit nobis, non nos inebriare vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Vinum enim nobis Deus ad lætitiam cordis, non ad ebrietatem donavit. Bibamus ergo non quantum gula exigit, sed quantum naturæ imbecillitas postulat. Ne igitur quod ad medelam corporis nostri tributum est ad perniciem deputemus. Annuntia, quæso, tuis in domo tua subjectis, quod plerique per vinum homicidia et fornicationes perpetraverunt, nec ipsam mortem recusaverunt, alii per vinum a dæmonibus capti sunt. Nec est aliud ebrietas, quam manifestissimus dæmon. Ebriosus putat se aliquid optimum gerere, cum fuerit ad præcipitia devolutus. Per vinolentiam armatur ad maledicta et convicia proximorum, et immutatur meus ejus, et lingua bablutit. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere vinum, bibitur a vino. Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gulæ ardorem.