# De Salutaribus Documentis [Incertus] 546-563

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 546 to 563. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/546

Impiæ enim cogitationes separant nos a Deo. Ideo, inquam, ne cogitemus, cum nesciamus qua die morituri simus. Nemo enim hominum novit diem exitus sui. Non onmes in senectute moriuntur: sed in diversis ætatibus de hoc mundo migrant. Et in quibus actibus unusquisque homo fuerit, in eisdem judicabiru, quando anima exierit de corpore. Dicit enim Psalmista, Nemo in inferno confitebitur tibi ( Psul. VI, 6 ). Ideo festinemus ad pœnitentiam converti. CAPUT XL. Mortis cogiatatio. Caudia fururœ vitœ. Semper ante oculos nostros versetur ultimus dies, et cum diluculo surrexerimus, ne ad vesperam nos confidamus pervenire; et cum in lectulo menbra deposucrimus, de lucis non confidamus adventu: et facillime paterimus corpus nostrum a vitiis et concupisccutii in lis refrenare. Semper cor nostrum promissa cœtestia mediterur, omnia terre a quæ possidemus in futuros cœlestis regui mansiones transferimus: ut cum ibi provecti fuerimus, fruamur bonis cœlestibus. Nam credimus quia cum a caruis vinculo anima nostra fuerit absoluta, si bene et recte coram Deo vixerimos, mox in occursum nostrum Angelorum chorus occurret, omniumque Sanctorum agmina in nostros miscebuntur amplexus, et ad adoraudum verum judæ perdurent. Si dum in corpore vivimus, eient dixi, quæ Deo sunt placita faciamus, tunc erit nobis pax in circutu,, et summa securitas: nec timebimus ultra diaboli ignita jacula, nec ultum quemlibet inimicum, qui cupit animas nostras jaculare 1; non ferrum, nn ignem, non faciem truculentam tortoris non famem, non sitim, non ullam caruis agritudinem. Non ultra adversabitur caro spiritui, nec ullum timebicnus periculum: sed cum camis abjecerimus sarcinam, tunc Spiritus sanctus tribuet nobis in cœlestibus mansionem, cui nos paulo ante intra corporis nostri hospitium feceramus mansionem: et gaudentesque fururi judicii diem exspeciahimus, in quo singulorum animæ pro suis actibus recipient merita.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
