# De Salutaribus Documentis [Incertus] 64-85

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 64 to 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/64

protector, protegendo nos ut inter inimicos nostros maneamus illæsi; susceptor, suscipiendo nos in æterna tabernacula. Ideo charitatem et præcepta et amorem tanti amici nostri totis viribus adimpleamus, et nobilitatem imaginis illius in nobis servemus. Rememoremus semper, quam inclytus et valde gloriosus est imperator et amicus noster: ille a nobis non aliud quærit munus nisi spirituale. Caveamus quantum possumus. ne aliquid inveniat, quod oculos ejus offendat. Et si forsitan, ut solet humanæ fragilitatis conditio, aliquam negligentiæ maculam malignus spiritus in nobis infigat, citius per confessionem et pœnitentiam ontemque1 lacrymarum abluere eam omni studio festinemus: ne diu sine amici nostri maneamus amplexu. quia paratior est nos2 recipere, quam perdere: tantum si non tardamus de die in diem reverti ad illum. Ilec enim duo mala omnipotens Deus odit in omnibus hominibus; id est, negligentiam revertendi, et desperationem salutis. Tantum hæc absint a cogitationibus procul nostris, et ille tunc animis prope erit nostris. Ne, quæso, de terrena felicitate gloriantes confidamus, sed gratias agamus ei, qui dum homines esse voluit rationales, non superbia, sed humilitate prosequi se rogavit. Quæ, rogo, major esse nobis gloris poterit, vel sublimior honor, quam ejus imperatoris esse amicos, qui super omnes imperatores est? Et quanto ille sublimior est omnipotentiæ in virtute, tanto nos majoris debemus esse diligentiæ in justitia et sanctitate et humitate et observatione mandatorum illius. CAPUT IX. Justia. Scripturarum studium. Sanctitas vero in justitiæ operibus constat. Justitia vero duobus modis adimpletur: ut quæ prohibita sunt ab eo, non faciamus; et quæ jussa sunt ab eo, faciamus, juxta Prophetam: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15 ). Omnis enim sanctorum Librorum series ad nostrum salute scripta est: et hoc maxime no- tris auribus intonal, et iterum atque iterum replicat, quid sit homini cavendum, vel quid sequendum.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
