Latin
655 to 673
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 655-673
Unproofread scanNot analysed yet
qui pascunt eam in malum, et occidunt eam morte sempiterna. Iterum cibi corporis simul et animæ isti sunt, voracitas, somnolentia, fornicatio, vinolentia, securitas, suavitas, homicidium. Isti sunt cibi corporis simul et animæ, qui pascunt corpus, et occidunt et gravant animam. Cibaria ista devitemus: escas autem cœlestes appetamus, quæ ad cœlum nos trahant et deducant, sapientiam scilicet divinam, fidem robustam in Christo, benignitatem, benevolentiam, patientiam, humilitatem, virtutem, divinam lætitiam. CAPUT XLIX. Iniquorum supplicia. Sermones boni et optimi procedant ex ore nostro, sale divino conditi, ad ædificationem audicatium. Dilectionem Dei et proximi, in quo tota Lex pendet et Prophetæ (Matth, XXII, 40), semper meute meditemur, et opere perficiamus. Hæc sunt mandata Christi, quæ nos jubet fecere. Si fecerimus ea, erimus participes regni ejus, et regnabimus cum eo: si autem non fecerimus, et ipse non dabit nobis regnum suum. Si denegamus, et ipse denegabit nos. Si non credimus, ipse fidelis permanebit: quia omnis incredulus infideliter agit, dum et (a) vitium est hominis omnia credere, et vitium est nihil credere 2. Summo studio summaque vigilantia nobis est curandum, ut non audiamus a Christo judice omnium in die judicii, quod peccatores audient. Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41). Vere enim diabolo est præparata gehenna, ut non omnibus hominibus, si non facimus opera diaboli. Væ his quibus præparatus est dolor vermium, ardor flammæ, sitis sine exstinctu, fletus et stridor dentium, oculorum lacrymæ, tenebræ exteriores sine luce, pœma inexterminabilis: ubi non est nilus honor, sive agnitio proximi, sed continuus dolor et gemitus; ubi mors optatur ct nondabitur; uhi non est honor senioris et regis, nec dominus super servum, nec mater diligit filium aut filiam, nec lilius honoratpatrem;