Latin
701 to 721
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 701-721
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo dum tempus habemus, laboremus, ct bona opera Deoque placita una cum Dei adjutorio semper facere studeamus: ne subito præoccupati die mortis quæramus spatium pœnitentiæ, et invenire non possimus. Dum sumus in loc tempore, seminare nos oportet: tempore enim suo, id est, post mortem sive in die judicii metemus, quod in vita æterna habere debe. mus. Hic enim laboremus, et invicem onera nostra portemus. Quo enim præcessit caput, et cætera membra secutura erunt. CAPUT LII. De fide, spe, et præsertim mutua charitate. Peccata redimere per charitatem. per confessionem ac pœnam a sacerdote susceptam. Teneamus, sicut jam snperius insertum est, fidem rectam, spem certam, charitatem perfcetam: quia (a) fides tanquam sensus noster est, et charitas tanquam nostra sanitas. Fides credit, charitas operatur, spes roborat: et quamvis diversi membra diversa habeant officia, si charitatis tamen unitate teneantur omnia membra, tunc merebuntur ire post caput. Caput enim nostram in callo est. Et ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de suis fidelibus ait, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meuserit (Joan. XII, 36). Caveamus, et per omnia cavcamus, IIC pCF invidiam, odium, detractionem, iram, rixam, a capite nostro Jesu Christo præcidamur: et quidquid mali pro amore Christi nos nostr ique proximi pertulerint, charitatis affectu compatiamur: et quidquid boni alius quislibet acceperit, quasi nos acceperimus, ita gaudcamus, et pro illo qui accept gratias referamus. Ecc' jam, ut diximus, patituraliquis tribulationem, aut damnum hujus sæculi; aut pro culpis suis carcere jubento imperiali sublimitate retruditur; tristatur parentum sive amicorum morte: si dolemus pro illo, in corpore Ecclesiæ constituti sumus; si noa dolemus, jam a corpore præcisi sumus x. Charitas quai colligit et vivilicat omnia Ecclesiæ membra, si nosvideat de alterius ruina gaudere, statim nos præcidit a corpore.