Latin
772 to 790
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 772-790
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum audi, per prophetam quid dicat, Qui offert sacrificium ex repina, sive ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). Non accipiam, inquit, ista de manibus vestris: manus enim vestræ sanguine pienæ sunt (Isai. I, 15). Et alius propheto. Panis egentium, vita pauperum est: qui defraudat illum, vir sanguinum est (Eccli. XXXIV, 25). Contemnamus facere injustas clecmosynas, qui volumus facere justas et spirituales elcemosynas; ut de justis laboribus faciamus, non de rapinis, sive de multiplicatione frugum, aut de ineptis negotiis: ne forte in hoc multa sacrilegia incurrantur1, vel etiam, quod pejus est, pro cupiditate vel ebrictate sanguis fundatur, clamentque eorum voces ad Deum contra nos, multo labore afflicti. Unde et Psalmista, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit: et cætera quæ superius in codem psalmo audientem, credentem et caventem beatum efficere possunt: sicut idem psalmus concludit, Qui facit hæc, non movebitur in æternum (Psal. XIV, 5) CAPUT Christiana felicitas non est terrena Et quia talia et his similia Creator omnium creaturæ suæ rationali annuntiando insinnat, credamus quia diligit Creator quod creavit: neminem persequitur, si ipse homo se non persequatru; a nullo quolibet homine recedit, nisi prius ipse homo ab eo recedat: odit. Et non prodest nobis, imo etiam obest Christi sangnine esse redemptos, et voluntarie diabolol esse subjectos. Ideo cogitemus et recogitemus, quod non propter felicitatem terrenam Christiani effecti sumus. Non vitam Christum colimus: sicut Apostolus ait, Si in huc vita tantum speramus in Domino, miserabitiores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Christrus entæ, ne aurum diligeremus, oblata munera contemnere docuit; ne famem timeremus, quadraginta diebus jejunavit; ne nuditatem pertimesceremus, præter unam tunicam, aliam discipulis suis habere vetuit;