# De Salutaribus Documentis [Incertus] 844-866

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 844 to 866. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/844
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/844

Et sic pius et misericors Dominus alto suo judicio separat vasa iræ a vasis misericordiæ. O si attendamus miserum Judam, vas olim perfectum, in perditionem perductum! Mu tum sancti Spiritus portare non potuit, quo accepto continuo crepuit, totumque fractum, as nihilum utile est. Hæc pertimescentes convertamur, et convertamur dum tempus est. Ait enim Psalmista, Inquirite Dominum, dum tempus est, et confirmamini, quœrite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Tempus est enim ut reparemur: et si in aliquod peccatum fracti sumus, omnipotentem Deum figulum et artificem habemus: credamus quia potens est reparare perdita, qui creavit hæc omnia integra. Ipse ait, Sicut lutum figuli, Ha vos estis in manumea (Eccli. XXXIII. 13). Ideo hanaliemas nos sub manu omuipotentis Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis. Cogitemus nos in conspectu Dei stare: agnoseamus quid sumus; agnoseamus quia terra et cius sumus, dum et propheta contra nos dieat, Quid superbit terra et cinis (Id. X, 9)? Quod si nos noa agnoscimus, frustra exaltare volumus cervices nostras, dum Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacobi IV, 6) Consolamini, humiles, dicit Deus vester, consolamini qui estis pusillanimes, confortamini, et jam nolitr timere; ecce Deus vester retribuet judicium, ipse veniet, et salvos vos faciet ( Isai- XXXV, 4). CAPUT LVII. In pressuris ad Christum pastorem confugere. Dominus in proximo est, nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5,6), nihil nos terreat mundi infelicitas: quia si istam infelicitatem mundanam sancti omnes timuissent, perpetuam felicitatem non haberent. Si felicitas hujus mundi transitoria diligitur, hic perpetua non inventur. Si vero perpetua felicitas quæritur, quoniam hic non invenitur, ad perpetuam felicitatem tendamus, ubi patriam et pareates nostrus habemus, patientissime omnia hujus mundi pro Christi nomine toleremus. Quid, rogo, est quod toleretur, contra illud quod nobis promittitur?

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
