# De Salutaribus Documentis [Incertus] 86-103

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 86 to 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/86

In quibus Libris tua Dignitas optime exercere se novit: quia per illos nobis loquitur ipse Deus et Dominus noster, et piæ voluntatis nobis demonstrat affectum. Recagnoscamus et recogitemus, quali honore nobis illius legatio sit accipienda. Qaid si a rege legatio aut indiculus nos venire, numquid non mox aliis curis postositis prompta voluntate et eum onmi devotione litteras acciperemus, et legentes implere satageremus? Et cece de cœlo Rex regum et Dominus dominantium, imo et Redemptor noster, per Prophetas et Apostolos dignatus est nobis dirigere litteras suas: non ut aliquod servitium sibi necessarium nobis demandet, sed quæ ad salute et gloriam nobis prodesse possint1 innotescat. CAPUT X. Deus sit ppossessio nostra. (a) Proinde si aliquid in hoc sæculo possidere delectamur, Deum qui possidet omnia, qui creavit omnia, expedita mente possideamus, et in co habeamus quæcumque feliciter et sancte desideramus. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo; simus nos ipsi facti Dei possessio, et efficictur nobis Deus possessor. Et quid potest esse in mundo felicins, quam cui efficitur suus imperator et redemptor census, et hæresitas dignatur esse ipsa divinitas? Omnes enim ex illo fructus percipimus, in illo et de illo semper vivimus. Quid, rogo, homini sufficit, cui ipse Conditor non sufficit? Quid ultra quærit, cui ome gaudium et omnia suus Redemptor esse debet? CAPUT XI. Gaudrum mundi. (b) IIen!quam subtiliter nos ille antiquus hostis decipiendo fallit, et a cæcitate ante oculos mentis nostræ obducit, ne discernere valeamus gaudia hujus sæculi, et gaudia Regis æterni! Nam gaudere quidem est: sed qui gaudet, si non inde gaudeat unde debet, non potest bonum esse quod gaudet. Gaudet miles terrenus honores hujus sæculi perituris, vestes pulchras, et speciosas armillas brachio circumdatas, cotonam eapiti impositam: et tale gaudium non est æternum, sed periturum.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
