# De Salutaribus Documentis [Incertus] 867-897

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 867 to 897. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/867
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/867

Apostolus inquit. Non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Nulla ergo nos pressure terreat, nulla calamitas frangat. Dominus in proximo est, pastor noster circa nos est,quid metuemus? Et si metuimus, clamemus ad pastorem nostrum, ut nos audiat: clamemus in compunctione cordis, dicentes, Erravi sicut ovis quœ periit; require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 176). Clamemus et dicamus, Libera a framea animam meam, et de manu carnis unicam meam, salva me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Clamemus et dicamus, Periit figa a me, et non est qui requirat animam meam. Considerabo ad sinistram? ecce diabolus ut lupus rugit 4, sicut leo frendet. Ecce lupus est? contra latrat canis. Clamavis ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 5, 6). Libera me de minibus inimicorum meorum, et eorum qui me persequuntur. Numquid pastor noster bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, ad quem si clamemus, dimittet nos diutus errare, aut a feris vel a bestiis dilaniari atque consumi? Absit. Quin imo relictis nonaginta novem, perrexit quærere unam ovem perditam Nec quia clamantem audivit, ideo perrexit; sed antequam clamaret: ait enim Evangelista, Relictis nonaginta no vem, abiit quærere unam ovem quæ perierat: quam inventum et lassatam atque fatigatam, impositam humeris suis reportavit ad gregem (Luc. XV, 4, 5). Pastor eam ad gregem suis hymeris dignatus est reportare, et misericordia sua ab errore revocare. Quod vero ovem istam Dominus humeris propriis impositam reportavit ad gregem, quantæ misericordiæ ejus gratiæ agendæ sunt, qui tantum se ad nos humiliavit et inclinavit? Portat et reficit, regit et custodit. CAPUT LVIII. Pastoris auxilium contra diabolum Exposcitur. Ab omni malo quando liberemur. Deprecamur, Domine bone, summe et optime pastor, no pereat ovis, imple officium summi pastoris.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
