Latin
967 to 984
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 967-984
Unproofread scanNot analysed yet
Pupilli effecti sumus: antequam exactor veniat tam pessimæ hæreditatis, omnibus quæ ejus sunt renuntiemus. Si quis itaque huic hæreditati, in qua sunt panni diaboIi, pompæ scilicet et angelis ejus renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem debitorem trudet in carcerem. Ameu dico vobis, dicit Dominus, non exies inde, donec reddas novissimum quadrautem (Matth,V, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum divina Scriptura commendat Deo, dicens, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor: ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Coutere brackium peccatoris et maligni (Psal X, 14, 15, sec. Hebr). Adsit Dominus noster Jesus Christus pius et misericors, qui aliquam misericordiam huic et pupillo et pauperi exhibeat, quia callidum atque ferocissimum adversarium patitur, et jamjam pupillus in causa sua deficit: quapropter suus adversarius pravis artibus decipero eum festinat. Adsis, Domine Jesu Christe, huic pupillo idoncus defensor; sia in causa illius, qui jussisti recta judicari filiis hominum. Eleva brachium tuum, et contere brachium peccatoris et maligni. Optime nosti hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani causam, quæ ex paterno chirographo debetur. laventus est reus, et obstrictus ab adversario detinetur: non est aliud quemadmodum nobis subveniatur, nisi ex. tuo consilio et peruccessario adjutorio. Judica causam nostram: defende, quia potens es CAPUT LXII. Dæmon accusator in judicia. O mi frater charissime, quam felix anima, quæ tam potentem habet defensorem! Ideo nunc, quæso, vigilet unusquisque nostrum, ne apud eum diabolus in die judicii suos paupos agnosent et incipiat reus semper detineri, quem Christus sua gratia voluit liberari. Nec sibi male blandiatur, qui post acceptam gratiam cerrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redern: voluntates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille æquissimus judex, qui sullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes corrumpere poterit.