Latin
32.1 to 32.18
Augustine, De Sancta Virginitate 32.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde pauca testimonia, quae dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. sermo eius, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: quos sine ulla controuersia humiles intellegimus. fidem centurionis illius ideo praecipue laudauit nec se inuenisse in Israhel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret: non sum dignus, ut sub tectum meum intres. unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, quod non ad eum ipse uenerit, sed amicos suos miserit. nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit quam illi, quos misit. unde et illud propheticum est: excelsus est dominus et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit, utique tamquam non accedentia. hinc et illi mulieri Chananaeae dicit:s o mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut uis, quam superius canem appellauerat nec ei panem filiorum proiciendum esse responderat. quod illa humiliter accipiens dixerat: ita, domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. ac sic quod adsiduo clamore non inpetrabat, humili confessione promeruit. hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus et alter publicanus, propter eos, qui sibi iusti uidentur et spernunt ceteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum. et utique deo gratias agebat pharisaeus ex his, in quibus sibi multum placebat. gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. publicanus autem de longinquo stabat nec oculos ad caelum audebat leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: propitius esto mihi peccatori. sequitur autem diuina sententia: amen dico uobis, descendit iustificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus.