Latin
1.12.30 to 1.12.51
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.12.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
eit pascimur, et miscricordinm consequimur, ct mundamur, et pacificamur; atque ita perfecti, omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustincmus. CAPUT V. —13. Beati eritis, inquit,cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsutate, quoniam merces vestra multa est in cœlis. Animadvertat quisquis delicias hujus sæculi et facultates rerum temporalium. quxrit in nomine christiano, intrinsecuse se beatitudinem nostram; sicut do anima ecclesiastica ore prophetico dicitur: Omnis pulchritudo filiæ regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14): nam extrinsecus maiedicta ct persecutiones et detractiones promittuntur: de quibus tamen magna merces est in cælis, quæ sentitur in corde patientium, eorum qui jam possunt dicere, <Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autcm non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis i (Rum. v, 5 3). Non enim ista perpeti fi uctuosum est, sed ista pro Christi nomine non solum æquo animo, sed eliam cum exsultatione tolerare. Nam multi hæretici, nomine christiano animas decipientes, multa talia patiuntur: sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non dictum est tantum, Beati qui perserutionem patiuntur; sed additum est, propter justitiam: ubi autem sana fides non est, non potest esse justitia; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. i, t7). Neque schismatici al. quid sibi ex ista mercede promittant; quia similiter ubi charitas non est, non potest esse justitia: dilectio enim proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10), quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia (Coloss. 1, 24).