# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.14

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.14

Quæri autcm potest quid intersit quod ait, Cum vobis maledicent, et, Omne malum dicent adversum vas; cum maledicere, hoc sit, malum dicere. Sed alitrr maledictum jactatur cum contumelia coram illo cui maledicitur, sicut Domino nostro dictum est, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et demonium habes (Joan. VIII. 48)? aliter cum absentis fama læditur, sicut de illo item scribitur, Alii dicebant, Quia propheta eat: alii autem dicebanl, Non, sed seducit populum (Id. VII, 12). Persequi autem, est vim inferre, vel insidiis appetere: quod fecit qui eum tradidit, et qui cum crucifixerunt. Sanc quod etiam hoc pon est nude positum, ut diceretur, Et dicent omne ma/um adversum vos, sed additum est, mentientes; additum eliam, propter me: propter cos additum puto, qui volunt de persecutionibus et de famæ suae turpitudine gloriari; et ideo dicere ad se pertinere Christum, quia multa de illis dicuntur mala; cum et vera dicantur, quando de illorum errore dicuntur: et si aliquando etiam nonnulla falsa jactantur, quod temeritata hominum plerumque accidit, non tamen propter Christum ista patiuntur. Non cn:m Christum sequitur, qui non secundum veram fidem ct catbolicam disciplinam Christianus vocatur.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
