# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.17.1-18

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.17.1 to 1.17.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.17.1

Vos estis lumen mundi. Quomodo dixit superius sal terræ, sic nunc dicit lumen mundi. Nam neque superius ista terra accipienda est, quam pedibus corl oreis calcamus, sed homines qui in terra habitant, vcl etiam peccatores, quorutn condiendis et exstinguendis putoribus apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum non cælum et terram, sed homines qui sunt.in mundo vel diligunt mundum, oportet intelligi, quibus illuminandis Apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi super montem constituta: id est, fundata super insignem magnamque jusLiliam, quam significat etiam ipse mons in quo disputat Dovninus. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Quid putamus? ita esse dictum sub modio, nt occultatio tantum lucernae accipienda sit, tanquam si diceret, Nemo accendit lucernam, et occultat illam? an aliquid ctiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio, superiora facere cor- I oris commoda, quam praedicationem veritatis; ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet ne aliqum in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur? Et bene modius dicitur, sive propter retributionem mensuræ, quia ea quisque recipit qn:c ges.vit in corpore, ut illic, inquit Apostolus, rccipiat unusquisque quas gessit in corpore (II Cor. v, 10): ct tanquam de hoc modio corporis alio loco dicitur, In qua enim mensura mensi fueritis, in ca remeticlur vobis (Matth. VII, 2): sive quoniam temporalia bona, quæ in corpore peraguntur, certa dierum mensura et inchoantur et transeunt, quam fortasse significat modius; æterna vero et spiritualia nullo tali finc coercentur (a): Non enim ad mensuram dal Deus spiritum (Joan. III, 54). Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem bonæ doctrinae commodis temporalibus obscurat et tegit. Sed super candelubrum. Supcr candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei sulyicit, ut superior sit prædicatio veritatis, ct inferior servitus corporis: per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quæ per officia corporalia, id est per vocem et linguam et cæteros corporis motus in bonis operibus insinuatur discentibus.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
