# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.19.21-36

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.19.21 to 1.19.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.21

Mandata ergo minima significantur. per.mum iota et unum api em. Qui ergo solverit et docuerit sic, id est, secundum id quod solvit, non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur iri reguo cælorum: et fortasse ideo noh erit in regno cælorum, ubi nisi magni esse non possunt. Qui autem fecerit et docuerit sic (b), hoc est. qui non solverit, et docuerit sic, secundum id quod non solvit, magnus vocabitur in regno cæloram. Qui vero magnus vocabitur in regno coelorum, sequitur ut etiam sit in regno «oelortim, quo magni admittuntur: ad hoc enim pertinet quod sequitur. CAPUT Ix. — 21. Dico enim vobis, quia nisi abundui erit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæotum, non intrabitis in regnum collorum: id est, nisi non solum illa minima Legis praecepta impleveritis quæ inchoant hominem, sed etiam ista quae a me adduntur, qui non veni solvere Legem, sed imPlere, non intrabitis in regnum cælorum (e). Sid dicis mibi i Si de illis mandatis minimis cum superius loqueretur, dixit minimuni vocari in regno collorum quisquis unum eorum solverit, et sccunduln suam solutionem docuerit; magnum autem vocari quisquis ea fecerit, et sic docuerit, et ex eo jam in regno coelorum futurum esse quia magnus est: quid opus cst addi præceptis Legis minimis, si jam in regno coelorum potest esse, quia magnus est quisquis ea fecerit, et sic docuerit? Quapropter sic est accipienda illa sententia, Qui autem fecerit et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coslorum: id est, non secundum illa minima, sed secundum ea quæ ego dicturUs sum. Quæ suut autem ista? Ut abundet jUstitia, inquit, vestra super Scribarum et Pharisacorum; quia nisi abundaverit, non intrabitis in regnum coelorum. Ergo qui solverit illa minima, et sic docuerit, minimus vocabitur: qut autem fecerit illa minima, et sic docuerit, non jaut magnus habendus est et idoneus regno cælorum;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
