Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem hoc facit, ut fratri suo vcl non irascatur sine causa, vel Racha non dicat sinc c::usa, vel cum fatuum non appellet sine causa, quod totum superbissime admittitur; vel forte si in aliquo horum lapsus fuerit, quod est unum remedium, supplici animo veniam deprecetur; nisi qui quis inanis jactautiæ spiritu non indatur 1? Beati ergo pauperes spiritu; quoniam ipsorum cst reguum cœlorum Nunc jam videamus quod sequitur. CAPUT XI. —29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dnm es in via cum eo; ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerm mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddat novissimum quadrantem. Judicem intelligo: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicilim dedit Filio (Joan. v, 22). Ministrum intelligo: Et Angeli, inquit, ministrabant ei (Matth. IV, 11): et cum Angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos ct mortuos. Carcerem intelligo; paenas,-idelicet teucbrarum, quas alio loco exteriores vocat (Id. VIII, 19): credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest, gaudium divinorum præmiorum; de quo dicitur servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Id. xxv, 23): quemadmodum et am in hac ordinatione reipublicae, vel a secretario, vel a prætorio judicis extra mittitur qui in carcercm truditur.