# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.28

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.28

Quis autem hoc facit, ut fratri suo vcl non irascatur sine causa, vel Racha non dicat sinc c::usa, vel cum fatuum non appellet sine causa, quod totum superbissime admittitur; vel forte si in aliquo horum lapsus fuerit, quod est unum remedium, supplici animo veniam deprecetur; nisi qui quis inanis jactautiæ spiritu non indatur 1? Beati ergo pauperes spiritu; quoniam ipsorum cst reguum cœlorum Nunc jam videamus quod sequitur. CAPUT XI. — 29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dnm es in via cum eo; ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerm mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddat novissimum quadrantem. Judicem intelligo: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicilim dedit Filio (Joan. v, 22). Ministrum intelligo: Et Angeli, inquit, ministrabant ei (Matth. IV, 11): et cum Angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos ct mortuos. Carcerem intelligo; paenas,-idelicet teucbrarum, quas alio loco exteriores vocat (Id. VIII, 19): credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest, gaudium divinorum præmiorum; de quo dicitur servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Id. xxv, 23): quemadmodum et am in hac ordinatione reipublicae, vel a secretario, vel a prætorio judicis extra mittitur qui in carcercm truditur.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
