# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.3.1-18

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.3.1 to 1.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.3.1

CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Mattheum legimus, si quis pie sobricque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitae christianas modum: quod poUiceri non temere audemus, sed ex ipsis ejusdem Domini verbis conjicientes. Nam sic ipse sermo concluditur, ut appareat in eo præcepta esse omnia quæ ad informandam vitam pertinent. Sic enim dicit: « Omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea, similabo eum viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flavcrunt venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim crat super petram. Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea, similabo cum viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et occidit; et facta est ruina ejus magna. > Cum ergo non dixit, qui audil verba mea tantum, sed addidit dicens, qui audit verba mca hæc; salis, ut arbitror, significavit hæc vci ba quæ in monte locutus est, tam perfecte instruere vitam eorum qui volucrint secundum ea vivere, ut nierito comparentur ædificanti super petram. Hoc dixi, ut appareat istam sermonem omnibus præceptis quibus christiana vita informatur, esse perfectum: nam de hoc capitulo diligentius suo loco tractabitur. q. Hujus igitur sermonis initium sic assumitur: Cum vidisset autem turbas mullas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus; et aperiens os suum docebat eos, dicens. Si quæritur quid signi. ficet mons, bene intelligitur singnificare majora præcepta justitiæ; quia minora erant quæ Judaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos Prophetas et famulos suos, secundum ordinatissimam distributionem teMporum, dcdit minora praecepta populo quem adhuc timore alligari oportebal;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
