Latin
1.3.45 to 1.3.59
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.3.45-59
Unproofread scanNot analysed yet
J, 16); quoniam et e contrario, Initium omnis peccati stiperbiainscribitur (Id. x, 15). Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. CAPUT II. —A. Beati mites; quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). SigniHcat enim quamdam soliditatemet stabilitatem hæreditatis perpetuæ ubi anima per bonum affectum, tanquam loro suo requiescit, sicut corpus in terra; et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa cst requies et vita sanctorum. Mites autem suntqui ccdunt improbitalibus, et non resistunt malo, sed vincunl in bono malum (Rom. xn, 21). Rixentur ergo immites, et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus: Beati autem mites; quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram, do qua pelli nim possint.