# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.5-7

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.5 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.5

Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur. Luctus est tristitia de amissione charorum: conversi autena ad Denm, ea quæ in hoc mundo chara amplectebantur, amittunt: non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudchant; et donec fiat in illis amor æternorum 2, nonnulla moestitia sauciantur: consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea paracletus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes æterna letitia perfruantur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Jam istos amatores dicit veri ct incoucussi boni. Illo ergo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus dicit, Meus cibus eat ut faciam voluntatem Patris mci, quod est justitia: et illa aqua, de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. IV, 54, 14). Beati misericordes; quoniam ipsorum misercbitur I. Deatos esse dicit qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur, ut de miscria liberentur.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
