Latin
1.51.113 to 1.51.129
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.113-129
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vero magna opus est fortitudine ad membra præcidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis qui v, hementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici, Diligo eum ut oculos meos, aut etiam plus quam oculos meos. Quod autem addituri est, dexter, lortasse ad augendam vim dilectionis valet. Quanquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter intendantur, et si ambo intendantur, æqualiter possint; amplius tamen formidayt homines dextrum amittere. Ut iste sit sensus: Quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextre oculo habeas, si scandalizat te, id est, si tibi impedimento est ad vcram beatitudinem, erue illud, eI projice abs te. Expedit enim tibi ut percat unum Iroriun, quai ita diligis ut tanquam membra tibi hærcant, quam totum corpus tuum cat in gehennam. Sed quoniam sequitur de manu dextera, et similiter dicitur, Si dextera manus lua scandalizat I. ,abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam; cogit quærere diligentius quid dixerit oculum. In qua quæstione nihil mibi occurrit congruentius, quam dilectissimum amicam; nam hoe est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus: et hunc consiliarium; quia oculus est, tanquam demonstrans iter; et in rebus divinis, quia dexter est: ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus terreuis, ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si in aliquam perniciosam hæresim nomine religionis atque doctrinæ conatur inducere. Ergo et dextera manus accipiatur dilectus adjutor et minister in divinis operibus: nam quemadmodum iu oculo contemplatio, sic in manu recte actio iutelligitur;