# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.152-170

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.51.152 to 1.51.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.152

Fieri enim potest ut dimittat uxorem causa fornicationis, quam Donainus exceptam esse voluit. Jamvero si nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit; multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt, quai sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint: quia neque contra illud præceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat; non enim dimittit, qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit: et illud servatur, quod per Apostolum dicitur, Reliquum eat ut qui habent uxores, quasi non habentes sint (Ibid. 29). CAPUT XV. — 40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum prajcepiaChristi jam vivcre gestiunt, quod alio loco ipse Dominus dicit, Quisquis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Videri enim potest contrarium annus intelligentibus, quod hic vetat dimitti uxorein, excepta causa fornicalionis, alibi vero discipulum suum negat esse posse quemquam qui non odcrit uxorem. Quod si propter concubitum diceret, non etiam patrem, et matrem, et fratres in eadem conditione ponercL. Sed quam verum est quod regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12)! Quanta enim vi opus est, ut homo diligat inimicos, et odcrit patrem, et matrem, et uxorem, et lilios, et fralres! Utrumque enim jubet, qui ad regnum coelorum voc t. Et quomodo hæc non sint contraria inter se, ipso duce ostendere facile cst; sed ea intellecta implere difficile: quanquam et hoc eodem ipso adjuvante facillimum. Regnum enim æternum quo discipulus suus, quos etiam fratres appellat, vocare dignatus est, non habet hujusmodi necessitudines temporales.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
