# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.18-38

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.51.18 to 1.51.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.18

Fortasse ergo jubemur Deo consentire, et illi esse benevoli, ut ei reconciliemur, a quo peccando aversi sumus, ut adversarius noster dici possit. Quibus enim resistit, recte dicitur eorum adversarius: ' Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6); et, Initium omnis peccati stiperbia; initium autem superbice hominis, apostatare a Deo (Eccli. x, 15, 14); ct Aposlolus dicit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis rcconciliati salvi erimus in vita ipsius ( Rom. V, 40). Ex quo intelligi potest, nullam naturam malam inimicam Den esse, quandoquidem ipsi reconciliantur qui inimici fuerunt. Quisquis ergo iD hac via, id est in hac vita, non fuerit reconciliatus Deo per mortem Filii ejus, tradetur judici ab illo; quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: atque ita caetera quæ in hoc capitulo scripta sunt consequuntur, de quibus jam tractavimus. Unum solum est quod huic intellectui difficultatem facit, quomodo possit recte dici in via nos esse cum Deo, si hoc loco ipse accipiendus est adversarius impiorum, cui jubemur cito reconciliari: nisi forte quia ipse ubique est, nos etiam cum in hac via sumus, cum illo utique sumus. Si enim ascendero in coelum, inquit, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima1 maris; etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8-10). Aut si non placet impios dici esse cum. Deo, quanquam nusquam non praesto sit Deus; quemadmodum non dicimus caecos esse cum luce, tametsi oculos eorum lux circumfundat; unum reliquum est, ut hic adversarium præceptum Dei, intelligamus. Quid enim sic adversatur peccare volentibus quam praeceptum Dei, id esllex ejus et Scriptura divina, quæ data est nobis ad hanc vitam, ut sit nobiscum in via, cui non oportet contradicere, ne nos tradat judici;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
