Latin
1.51.190 to 1.51.210
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.190-210
Unproofread scanNot analysed yet
sed omnes uni Deo, Pater noster: nee, Mater mea; sed omnes illi Jerusalem, Mater nostra: nec Frater meus; sed omnes de omnibus, Frater noster; conjugium vero cum illo simul uobis in unum redactis, quasi unius conjugis erit, qui nos de prostitutione hujus sæculi sui sanguinis cffusione liberavit. Necesse est ergo ut oderit ea quæ transeunt discipulus Christi, in iis quos secum ad ea venire desiderat, quæ semper manebunt; et tanto magis hæc in eis odcrit, quanto magis eos diligit. Potest igitur christianus cum conjuge concorditer vivere; sive indigentiam carnalem cum ea supplens, quod secundum veniam, non secundum imperium I dicit Apostolus; sive liliorum propagationem, quod jam nonnullo gradu po est esse laudabile; sive fraternam societatem, sine ulla corporum commixtione, babens uxorem tanquam non haliens, quod est iii conjugio Christianorum excellentissimum atque sublime: ut tamen oderit in ea nomen temporalis necessitatis 8, et diligat spem sempiternæ beatitudinis. Odimus enim sine dubio, quod certe ut aliquando non sit optamus, sicut istam ipsam præsentis sacculi vitam, quam temporulem si non odissemus, non dcsideraremus futuram, quai nop est tempori obnoxia. Pro hac enim vita posita est anima, de qua ibi dictum est, Qui non oderit insuper et animam suam, non potest esse meus discipulus (Luc. xiv, 6). Huic namque vitæ cibus est necessarius iste corruptibilis, de quo ipse Dominus dicit, Nonne anima plus eat quam esca (Matth. VI, 25)? id est, h:cc vita cui necessaria est esca. Et quod dicil, ut animam suam ponat pro ovibus suis (Joan. x, 13); hanc utique vitam dicit, cum se pro uobis moriturum esse pronuntiat. CAPUT XVI. —43. Exoritur hic altera quæslio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio: utrum quousque intelligunt omnes, id est, ut eam fornicationem credamos dictam quæ in stupris committitur;