# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.211-229

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.51.211 to 1.51.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.211

an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocarc, sicut supra dictuin est, omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria vel avaritia, et ex eo jam omnis transgressio legis propter illicitam concupiscenliam (a). Sed consulamus Apostolum, ne aliquid temere dicamus: His qui sunt in conjugio, inquit, præcipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuplam, aut viro suo reconciliari. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permittit. Aut si feminae licet virum diruittere etiam præter causam fornicatiOnis, et non licet virO; quid respondebimus de hoc quod dixit posterius, Et vir uxorem ne dimillat? Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit; nisi quia similem formam vult intelligi, ut si dimiserit (quod causa fornicationis permilttitur), mancat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Non enim male rcconciliarctur vir illi mulieri, quam cum lapidare nemo ausus esset, dixit ci Dominus: Vade, et vide deinceps tie pecces (Id. VIII, 11). Quia et qui dicit, Non licet dimittere uxorem, nisi causa fornicationis; cogit relincre uxerem, si causa fornicationis non fuerit; si:utem fuerit, non cogit dimittere, sed permittit: sicut dicitur, Non liceat mulieri nuhere alteri, nisi mortuo viro; si ante viri mortem nupSerit, rea est: si post viri mortem non nopserit, noh est rea; non enim jussa cst nubere, sed permissa. Si ergo par forma est in isto jure conjugii inter viruih ct mulierem. usque udeo ut non tantum de femina, idem Apostolus dixerit, Mutier nou habet potestatem sui corporis, sed vir; sed etiam de illo non tacuerit dicens, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier; si ergo similis forma est, non oportet intelligi licere mulieri virum dimittere, nisi caUsa fornicationis, sicut et viro.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
