# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.248-268

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.51.248 to 1.51.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.248

sed si nupserit, consilium quidem non tenebit, sed contra præceptum non faciet. Ignoscitur cum dicitur, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Quapropter, si licet jut dimittatur conjux infidelis, quamvis melius sii non dimittere, et tamen non licct secundum præceptum Domini ut dimittatur conjux nisi causa fornicationis, fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Quid enim tu dicis, Apostolc! Certe ut vir fidelis consentientem secum habitare mulierem infidelem non dimittat. Ita, inquit. Cum ergo hoc et Dontinus præcipiat, ne dimittat vir uxorem, nisi causa fornicatioriis, quare hic dicis, Ego dico, non Dominus? Quia scilicet idololatria quam sequuntur infideles, et qusclibet noxia superstitio, fornicatio est. Dominus ain tem permisit causa fornicationis uxorem dimitti: sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortasse possit fieri fidelis. Sauctificatus est enim, inquit, vir infidelis in uxore I; et sanctificata eat mulier infidelis in fratre. Credo, jam provenerat ut nonnullæ feminæ per virus fideles, et viri pcr uxores fideles in iidem vcnirent; et quamvis nou dicens nomina, exemplis taincn hortatus est, ad confirmandum consilium suum. Dcinde sequitur: Alioquin filii vestra immundi essent; nunc autem sancti sunt (1 Cor. VII). Jam enim erant parvuli christiani, qui sive auctore uno ex parentibus, sive utroque consentiente sanctificati crant: quod non fieret, nisi uno credente dissoriaretur conjugium, et non toleraretur infidelitas conjugis usque ad opportunitatem credendi. Hoc est ergo consilium ejus, cui credo dictum esse, Si quid supererogaveris, rediens reddam tibi ( Luc. x, 35). Porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum ct avaritiam fornicationem esse. Quis ergo jam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio cst?

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
