# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.287-297

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.51.287 to 1.51.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.287

Huc accedit, quia si mœchatur illc ducendo eam quae soluta est a viro, quanquam non dimisei it, sed dimissa sit, ipsa eum facit mœchari, quod nihilominus Dominus vetat. £x quo colligitur, sive dimissa fuerit, sive dimiserit, oportere iilam manere innuptam, aut viro reconciliari Rursurn quæritur utrum si uxoris permissu, sive sterilis, sive quæ concubitum pati non vuit, adhibuerit sibi alteram vir, non alienam, ncque a viro sejunctam, possit esse sine crimine fornicationis? Et in historia quidem Veteris Testamenti invenitur excmplum; sed nunc pracepta majora suut, in quæ per illum gradum gencralio humana pervenit: tractanda illa suut ad distinguendas ætates dispensationis dicina: providentiæ, quæ humano generi ordinatissime subvenit; non autem ad vivendi regulas usurpaudas t. Sed tamen utrum quod ait Apostolus, Mulier noM habel potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir habet potestatem sui corporis, sed mulier; possit in tantum valere, ut permittente uxore, quæ maritalis corporis potestatem habet, possit vir cum altera, qn:e aec aliena uxor sit, nec a viro disjuncta, concumbere: sed non ita cst existimandum, ne hoc etiam featina, viro permittente, facere posse videatur, quod omnium sensus excludit. Quanquam nonnullæ causæ possim existere, uhi et uxor, mariti consensu, pro ipso marito huc facere debere vidcalur: sicut Antiochiæ factum esse perhibetur ante quinquaginta ferme annos, Constantii temporibus (a). Nam Acyndinus tunc præfectus, qui etiam consul fuit, cum qucmdam libræ auri debitorem fisci exigeret, nescio unde commotus, quod plerumque in istis potestatibus periculosum est, quibus quodlibet licet, aut potius putatur licere, comminatus est jurans ct vehementer affirmans, quod si ccs lo die quem constituerat, memoratum aurum non cxsoherel, occideretur. Itaque cum ille teneretur immani custodia, nec se posset debito illo expedire, dies DICtuendus imminere ct propinc;uarc caepit.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
