Latin
1.51.63 to 1.51.83
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.63-83
Unproofread scanNot analysed yet
Si antem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit. notum Deo in corde nostro, etiamsi facto non innotescat hominibus. Ila ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est, lubrico et volubili, hoc est temporali corporum3motu; quia ct si qua talia phantasmata intus versantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt; et si quis occultus præter istos quinque sensus motus corporis animnm tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus; et idco quanto illabitur occultius ut cogitationem contingat, tanto convenientius serpenti comparatur. Tra ergo hæc, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestæ rci quoe in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio; in appetitu autcm carnali, tanquam in Eva, delectatio; in ratione vero. tanquam in viro, consensio: quihus peractis, lanquam de paradiso, hoc est, de beatissima luce jnsiili o in mortem homo expellitur (Gen. III, i); justissime omnino. Non enim cogit qui suadct- Et omnes naturæ in ordine suo gradibus suis pulchræ sunt: scd de stiperioribus in quibus rationalis animus ordinatus cst, ad inferiora non est declinandum. Nec quisquam hoc facere cogitur; et idco si fecerit, justa Dci lege punitur 4: non enim hoc committit invitus. Verunt amen delectatio ante consuctudinem 5vel nulla est, vel tam tenuis ut prepe nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum illicita est. Cum autem quisque contenserit, committit peccatum in corde. Si autem etiam in factum processerit, videtur satiari ct exstingui cipiditas: sed postea cum suggestio repclitur. major accenditur delectatio; quæ tamen adhuc multo minor est quam illa quæ assiduis factis in consuetudinem vertit. Hanc enim vincere difficillimum est: ct tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat, et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adjutore superabit;