# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.52

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.52

Quæri autem potest, cum diceretur, Ego autem dico vobis non jurare omnino, cur additum sit, neque per cœlum, quia thronus Dei est, ct cætera, usque ad id quod dictum est, neque per caput tuum. Credo propterea, quia non putabant Judxi se teneri jurejurando, si per ista jurassent: et quoniam audierant, Reddes autem Domino jusjurandum tuum; non se putabant Domino debere jusjurandum, si per cœlum aut terram, aut per Jerosolymam, aut per caput suum jurarent: quod non vitio præcipientis, sed illis male intelligentibus, factum est. Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per boc quisque pcjerandum arbitretur; quando a summis usque ad ima divina providentia creata regantur, incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigram. Neque per coelum, inquit, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est: id est, cum juras per cœlum aut terram, non te arbitreris non dcbere Domino jusjurandum tuum; quia per eum jnrare convinceris cujus caelum thronus est, et cujus scabellum terra est. Neque ptr Jerosolymam, quia civitas est magni regis: mclius quam si diccret, mea; cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse utique Dominus est, Domino jusjurandum debet, qui per Jerosolymam jurat. Neque per caput tuum juraveris. Quid enim potcrat quisque magis ad se pertinere arbitrari, quam caput suum? Sed quomodo nostrum esi, ubi potestatem faciendi unius capilli albi aut nigri non habemus? Ergo Deo debet jusjurandum ineffabiliter tenenti omnia, et ubique præsenti, quisquis etiam pcr caput suum jurare voluerit: ct hic etiam cætera intelliguntur, quæ omnia utique dici non polerant; sieut illud commemoravimus dictum ab Apostolo, Quo- ' tidie morior, per vestram gloriam. Quam jurationem ut Domino se debere ostenderet, addidit, quam habeo in Christo Jesu.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
