# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.55.1-15

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.55.1 to 1.55.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.55.1

Verumtamen propter carnales dico, non oportet opinari quod dictum est coelum thronus Dei, et terra scabellum pedum ejus, quod sic habeat Deus collocata membra in cœlo et in terra, ut nos cum sedemus; sed illa sedes judicium significat: et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam specicat coelum habeat, et terra minimam; tanquam præsentior sit excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in coelo dicitur terramque calcare. Spiritualiter autem sanctas animas coeli nomen significat; et terrae, peccatrices: et quoniam spiritualis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (ICor. II, 15), convenienter dicitur sedes Dei: peccator vero cui dictum est, Terra ea, et in terram ibis (Gen. III, 19); quia per justitiam meritis digna tribuentem, in infunis ordinatur, et qui tu lege manere noluit, sub lege punitur t, congrUenter accipitur scabellum pedum ejus. CAPUT XVIII. — 54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriæ suae animus fidelis exerceat, quam in vitiosa consuetudine superanda? praecidat membra impedientia regnum coelorum, nec dolore frangatur: tolcret in conjugali fide omnia, quæ quamvis sint molestissima, crimen tamen illicitæ corruptionis, id est, fornicationis non habent: veluti si uxorem quisque habeat, sive sterilem, sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam,. vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis et doloribus langnoribusque contectam, et quidquid excepta fornicatione cogitari potest vehementer liorribile, pro fide et societate sustineat; neque solum talem non abjiciat, sed etiam si nen habeat, non ducat eam quae soluta est a viro, pulchram, sanam, divitem, fecundam. Quæ si facere nen licet, multo minus sibi licere arbitretur ad ullum alium illicitum concubitum accedere: fornicationemque sic fugiat, ut ab omni turpi corruptione sese exfrahat.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
