# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.55.32-40

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.55.32 to 1.55.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.55.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.55.32

et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Omni petenti te da, et qui roluerit a te mutuari, ne aversatus fueris. Pharisæorunt justitia minor est non excedere in vindicta modum. ne plus rependat quisque quam accepit: et magnus hic gradus est. Nemo enim facile invenitur qui pugno accepto pugnum -reddere velit; et uno a conviciante verbo audito, unum et quod tantumdem valcat referro contentus sit: sed sive ira perturbatus immoderatius vindicat; sive quia justum putat, eum qui læsit prior gravius lædi, quam læsus est qui non hæserat. Talem animum magna ex parte refrenavit lex, in qua sciiptum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente, quibus nominibus siguificalur modus, ut injuriam vindicta non transeat. Et hæc est pacis inchoatio: perfecta autem pax est, talem penitus nolle vindictam.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
