# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.58.20-36

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.58.20 to 1.58.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.58.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.58.20

Nam et pontificis jussu palma percussus, quod contumeliose visus est dicere, cam ait, Percutiet te Deus, paries dealbate, minus intelligentibus convicium sonat; intelligeutibus vero prophetia est. Paries quippe dealbatus, hypocrisis est, id est simulatio sacerdotalem praeferens dignitatem, et sub boc nomine tanquam candido tegmine interiorem quasi luleam turpitudinem occultans. Nam quod humilitatis foit, mirabiliter custodivit, cum ei diceretur, Principi sacerdotum maledicis? respondit, Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est aim, Principi popul. tuinon maledices (Act. XXIII, 3:5). Ubi ostendit quanta tranquillitate illud dixisset, quod iratus dixisse videbatur, quod tam cito, tam mansuete respondit, qnod ab indignantibus et perturbatis fieri non potest. Et in eo ipso intelligentibus verum dixit, Nescivi quia princeps eat sacerdotum: tanquam si diceret, Ego alium scivi principem sacerdotum, pro cujus nomine ista sustineo, cui malediecre fas non est, et cui vos maledicitis, cum in me nihil aliud qnam ejus odistis nomen. Sic ergo oportet non simulate ilia jactaret, sed in ipso corde esse ad omnia præparatum, ut possit canere illud propheticum: Paratum cor meum, Deus, paratum tor meum (Psal. LVI, 8). Multi enim alteram maxillam præbere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram; sed insuper dixit: Si male locutus sum, exprobra de malo; si bene, quid me cædis (Joan, XVIII, 23)? Non tamen ideo paratus eorde non fuit, non solum in alteram maxillam cædi pro salute omnium, sed eliam toto corpore crucifigi.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
