# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.60

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.60

Sane animadvertendum est omnem tunicam vestimentum esse, non omne vestimentum tunicam esse. Vestimenti ergo nomen plura significat quam nomen tunicæ. Et ideo sic dictum esse arbitror, £t qui voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum; tanquam si diceret, Qui voluerit tunicam tuam tollere, remitte illi et si quid allud indumenti habes. Ideo nonnulli pallium interpretati sunt, quod græce positum est ιμάτιογ. 6l. Et qui te angariaverit, inquit, mille palla, rade cum illo alia duo. Et hoc utique non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus. Nam in ipsa christiana historia, in qua est auctoritas, nihil tale invenies factum esse a sanctis, vel ab ipso Domino, cum in homine quem suscipere dignatus est, vivendi nobis præberet exemplum; cum tamen omnibus fere locis eos invenias paratos fuisse æquo animo tolerare quidquid eis improbe fuisset ingestum. Sed verbi gratia dictum putamus, Vade cum eo alia duo? an tria compleri voluit, quo numero significatur perfeciio; ut meminerit quisque cum hoc facit, perfectam se implere justitiam, misericorditcr perferendo inUrniitates eorum quos vult sanos fieri? Potest videri propterea etiam tribus exemplis hæc praecepta insinuasse' quorum primum est, si quis te percusserit in maxillam; secundum, si quis tunicam tollere volucrit; tertium, si quis mille passus angariaverit: in quo tertio exemplo simplo duplum additur, ut triplum compleatur. Qui numerus hoc Ioco si non, ut diclunt est, significat perfectionem; illud accipiatur, quod in praecipiendo tanquam tolerabilius incipiens paulatim creverit, donec perveniret usque ad duplom aliud perferendum. Nam primo præberl voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Quidquid cnim dextera significat, et charius est utique quam id quod sinistra significat, et qui in re chariore aliquid pertulit, si et a viliore perferat, minus est. Deinde illi qui tunicam vult tollere, jubet et vestimentum rcmitti: quod aut tantumdem est, ant non multo amplius; ion tamea duplum. Tertio de mille passibus, quibas addenda dicit duo millia, usque ad duplum aliud pcrteras jubet: ita significans, sive aliquanto minus quam jam fuit, sive tantumdem, sive amplius quisque ianprobus in te esse voluerit, aequo animo tolerandum esse. CAPUT XX. — 62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia iti quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum alterum est quod restitui non potest; alterum quod potest. Scd in illo quod restitui non potest, vindictæ solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus reperculis? Numquid propterea illud quod in corpore læsum est, restituitur in integrum? Sed tumidus animus talia fomenta desiderat: sanum autem firmumque ista non juvant; quin potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem judicat, quam alieno supplicio suam mitigandam, quæ nulla est.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
