Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.64
Unproofread scanNot analysed yet
Magni autem ct sancti viri, qui jam optime serrent mortem istuM quæ animam dissolvit a corpore, non esse lormidandam, secundum eorum tamen animum qui iliam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quod ct viventibus utilis metus incuteretur, ct illis qui mortc punicbantur, non ipsa mors noccrei, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent. Non temere illi judicabant, quibus tale judicium donavcrat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu (III Reg. XVIII. 40), et igne divinitus impetrato (IV Reg. I, 10): quod et alii multi magni ct divini viri codem spiritu consulendi rebus humanis non temere fecerunt. De quo Elia cum exemplum dedissent discipuli, Domino commemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de cœlo ignem ad consumendum eos qui sibi hospitium non præberent; reprehendit in cis Dominus non eiemplum prophetse sancti, sed ignorantiam vind! candi, quae adhuc erat in rudibus (Luc. ix, 52-56): animadvertens eos non amore correctionem, sed odio desiderare vindictam. Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso eliam Spiritu sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit (Act. II, 1-4), non defuerunt tales vindictæ, quamvis multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex majore parte servientes timore premebantur; lic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias ct uxor ejus, sicut in Actibus Apostolorum legimus, exanimes ceciderunt, nee resuscitati sunt, sed sepulti (Id. v, 1-10).