# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.65

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.65

Sed si huic libro haeretici (a) qui adversantur Veteri Testamento, nolunt credere, Paulum apostolum quem nobiscum legunt, intueantur dicentem de quodam peccatore quem tradidit satanae in interituin carnis cui anima salva sit (I Cor. v, 5). fit si notant hic mortem intelligere (fortasse enim incertum est), quamlibel vindictam -per satanam factam ab Apostolo fateantur: quod nun eum odio, sed amore fecisse manifestat illud adjectum, ut amma salva sit. Aut in fllis libris quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem, animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est apostolum Thomam imprecatum cuidam, a quo palma percussus esset, atrocissimæ mortis supplicium, anima tamen ejns commendata, ut in futuro ei saeculo parceretur: cujus a leone occisi, a ca tero corpore discerptam manum canis intulit mensis in quibus convivabatur Apostolus. Cui scripturæ licet nobis non credere; non est enim ia catholico canone: illi tamen eam et lcgunt, et tanquam incorruptissimam verissimamque honorant, qui adversus corporales vindictas quæ sunt in Veteri Testamento, nescio qua cæcitate acerrime sxviunt, quo animo et qua distributione temporum factæ sint omnino nescientes.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
