# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.67

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.67

Sed quoniam parum est non nocere, nisi etiam. præstes beneficium quantum potes, consequenter adjuugit, et dicit: Omni petenti te da, et qui voluerit mutuari a te, ne aversatus fuerU. Omni petenti, inquit; non, omnia petenti: ut id des quod dape honestc et juste potcs. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conctur opprimcre? quid si postremo stuprum pctat? Sed ne multa persequar quæ sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest: et cui juste negaveris quod petit, indicanda est ipsa justitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te dabis, quamvis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, eam petentem injusta correxeris.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
