Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.74
Unproofread scanNot analysed yet
Ista differentia peccatorum Judam tradentem a Petro negante distinguit: non quia pœnitenti non sit ignoscendum, ne contra illam sententiam Domini veniamus, qua præcipit semper ignoscendum esse fratri-petenti ut sibi frater ignoseat (Luc. xvir, 3): sed quia illius peccati Lauta labes est, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et agnoscere et enuntiare cogatur. Cum enim dixisset Judas, Peccavi, quod tradideri m sanguinem justum; facilius tamen desperatione cucurrit ad laqueum (Matth. XXVII, 4,5), quam humilitate veniam deprecatus est. Quapropter multum in lerest quali pœnitentiæ ignoscat Dens. Miiki enim multo citius se fatentur peccasse, atque ita sibi succensent ut vehementer se peccasse noHent; sed tamen animum ad bumiliandum et obterendum cor, implorandamque veniam non dcponunt: quam montis affectionem, propter peccati magnitudinem, jam de damnatione illos habere credendum est.