Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.77
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hinc non oportet moveri. Quis enim audcat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicari petierint, utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa cst sincera et plena justitiæ et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cujus eversionem nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Destruitur autem et evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui suhjiciatur; pattim damnatione perseverantium in peccato, ut ita justitia ordinentur, ut justis cum Christo regnantibus molesti esse nun possint. Intuere apostolum Paulum; nonne tibi videtur in seipso Stephanum martyrcm vindicare, cum dicit: Non sic pugno, tanquam aerem cædens; sed castigo corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX, 26, i7)? Nam hoc in se utiqoe prosternebat, et debilitabat, et victum ordinabat, unde Stephanum cæterosque Christianos fuerat persecutus. Quis ergo convincit martyres sanctos non talem suam vindictam a DominO esse deprecatos, cum etiam finem hujus sæculi, in quo tanta exitia pertulerunt, ad suam vindictam potuerint licenter optare? Quod qui orant, et pro inimicis suis orant qui sanabiles sunt, et contra illos non orant *qui insanabilcs esse voluerunt: quia Dens quoquo puniendo illos non est malevolus tortor, sed justissimus ordinator. Sine ulia ergo dubitatione diligamus inimicos nostros, benefaciamus his qui oderunt nos, et oremus pro ris qni nos persequuntur. CAPUT XXIII. —is. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patria vestri qui in calis tat, ex illa regula intelligendum est, qua et Joanne! dicit, Dedit illis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quæ ab illo præcipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appeilat, qua in æternam hæreditatem vocamur, ut cohæredes Christi esse possimus (Rom. VIII, 17, et Galat. iv, 5). Filii ergo efficimur regeneratione spirituali, et adoplamur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et creati: ut unum sit beneficium, quo nos fecit esse per omnipotentiam snam, cum aute:nihil essemus; alterum quo adoptavit, ut cum eo tanquam filii vita æterna pro nostra participatione fnieremur. Itaque non ait, Facite ista, quia estis filii; sed, Facite ista, ut sitis filii.