# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.79

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.79

Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitndinem suam nos vocat. Ille eniin, sicut consequenter dicit, solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Sive solem suum non istum carucis oculis visibilem accipias, sed illam sapientiam, de qua dicitur, Candor eat enim lucis æternæ (Sap. VII, 26); de qua item dicitur, Orlus est mihi justitiæ sol; et herum, Vobis autem qui timetis nomen Domitii, orietur sol justitiæ (Malach. iv, 5): ut eliam pluviam accipias irrigationem doctrinæ veritatis, quia bonis et malis apparuit, et bonis et maiis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis propalatum; et istam pluviam qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis non oriatur, nisi bonis et sanclis; quia hoc ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro qui Sapientia Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis (Sap. v, 6): et illa pluvia spiritualis non irriget nisi bonos; quia malos significavit vinca, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis ne pluant super cam (laai. v, 6). Sed sive hoc sive illud intelligas, magna Dei bonitate fit, quæ nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus. Quantum enim hujus vitæ solatium atTerat lux ista visibilis, et pluvia corporalis, quis tam ingratus est Ht non scniiat? Quod solatium videmus et justis in hac vita et peccaturihus communiter exhiberi. Non autem ait, qui facit solem oriri super bonos et malos; sed addidit, suum, id est, quem ipse fecit atque constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret, sicut in Genesi de omnibus luminaribus scribitur (Gen. I, 16); qui proprie potest dicere sua esse omnia quæ de nihilo creavit: ut hinc admoneremur quanta liberalitate inimicis nosiris ex præcepto ejus præstare debeamus quæ noi non creavimus, sed de muneribus ejus accepimus.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
