Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt qui Deum istis exterioribus oculis quærunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est, Et in simplicitate cordis quærite illum (Sap. I, 1). Hoc est enim mundum cor, quod cst simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis; ita nec Deus vidctur. nisi muudum sit illud quo videri potest.