# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.9.1-26

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.9.1 to 1.9.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.1

Beuti pacifici; quoniam. ipsi filiibei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat; et idco filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo *, et utique fili similitudinem patris habere debent. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes. animi sui motus componentes et subjicientes rationi, id est menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitns, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet caeteris non reluctantibus, quæ sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa veritas unigenitus Filius Dei. Nequc enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjieiat. Et hac est pax quæ datur in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14); haec vita consummati perfectique sapientis. De hujusmodi regno pacatissiino et ordinatissimo missus est foras princeps hujus sacculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qni foras missus est, forinsecus concitaverit, auget gloriam quæ secundum Deum est; non aliquid in illo ædificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum eat regnum coelorum. CAPUT III. — 10. Sunt autem omnes istic octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad Malos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis waledicent, et persequentur vos. Superiores antem sententias generaliter dirigebat: non enim dixit, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum caelorum; sed, quoniam ipsorum est, inquit, regnum cælorum: neque, Beati mites, quoniam vos possidebitis terram; sed, quoniam ipsi possidebunt terram. Et ita cæteras usque ad octavam sententiam, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum eat regnum coelorum.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
