Latin
1.9.27 to 1.9.40
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.9.27-40
Unproofread scanNot analysed yet
Inde jam incipit loqui praesentes compellans, cum et illa quæ supra dicta sunt, ad eos eliam pertinerent, qui præsentes audiebant; et hæc postea quae videntur praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant. Quapropter iste sententiarum numerus diligenter considerandus est. Incipit enim beatitude ab humilitate: Beati pauperes spiritu, id est, non- inflati, dnm se divinæ auctoritati subdit anima, timens post hanc vitam ne pergat ad poenas, etiamsi forte in hac vita sibi heata esse videatur. Inde venit ad divinaruln Scripturarum cognitionem, ubi oportet eam se mitem præbere pietate, ne id quod imperitis videtur ahsurdum vituperare audeat, et pervicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Inde jam incipit scire quibus nodis sæculi hujus per carnalem consuetudinem ac peccata teneatur: itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur amissio summi boni, quia inhæretur extremis. In quarto autem gradu labor est, ubi vehementer incumbitur ut sese animus avellat ah eis quibus pestifera dulcedine innexus est: hic ergo esuritur et sititur justitia, et multum necessaria est I fortitudo; quia non rclinquitur sine dolore quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur evadendi consilium; quia nisi quisque adjuvetur a superiore, nullo modo sibi cst idoneus ut sese tantis miseriarum implicamentis expediat: est autem justum consilium, ut qui se a potentiore adjuvari vu! t, adjuvet infirmiorem in quo est ipse potentior: itaque Beati misericordes; quia ipsorum miserebitur. Sexto gradu est cordis munditia, de bona conscientia bonorum operum valens ad contemplandum summum illud bonum, quod solo puro et sereno intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.